Last Judgment (Chadwick) n. 67

Previous Number Next Number See English 

67. Porro sciendum est, quod hoc caelum, quod vocatur "primum," non fuerit ab aliquibus, qui ante adventum Domini in mundum vixerunt, sed omnes ab illis qui post adventum Ipsius; nam (ut supra n. 33-39 ostensum est,) in fine cujusvis ecclesiae fit ultimum judicium, et tunc abolitur prius caelum, et creatur seu formatur novum; a principio enim ad finem ecclesiae tolerati sunt omnes qui in morali vita externa, et qui in pio et sancto externo vixerunt, tametsi in nullo interno, modo interna quae sunt cogitationum et intentionum in vinculis teneri potuerint per leges societatis civiles et morales; sed in fine ecclesiae reteguntur interna, et tunc super illos fit judicium. Inde est quod ultimum judicium super habitatoribus hujus telluris bis prius factum sit, et nunc tertio (videatur supra, n. 46); ita quoque bis prius caelum cum terra transiverat, ac novum caelum cum nova terra creatum est; caelum enim et terra sunt ecclesia utrobivis (ut supra, n. 1-5 ostensum est). Inde patet, quod "novum caelum" et "nova terra," quae memorantur apud prophetas Veteris Testamenti, non sint id "novum caelum" et "nova terra" quae memorantur in Apocalypsi, sed quod illa exstiterint a Domino cum fuit in mundo, et quod hoc nunc ab Ipso. De illis apud Prophetas Veteris Testamenti ita legitur, "Ecce Ego creaturus sum caelum novum et terram novam, nec commemorabuntur priora" (Esai. lxv. 17);

et alibi, Caelum novum et terram novam facturus sum (Esai. lxvi. 22);

praeter apud Danielem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church