Last Judgment (Chadwick) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. ((i.)) Quid intelligitur per "Babyloniam," et qualis illa.- Per "Babyloniam" intelliguntur omnes, qui per religiosum dominari volunt; per religiosum dominari, est super animas hominum, ita super ipsam vitam spiritualem illorum, ac pro mediis uti Divinis quae in religioso: omnes illi, qui pro fine habent dominium, et pro mediis religionem, in genere sunt "Babylonia." Quod "Babylonia" dicantur, est quia antiquis temporibus tale dominium inchoatum est, sed in principio ejus destructum; inchoatio ejus describitur per "urbem" et per "turrim," cujus caput esset in caelo; et ejus destructio per confusionem labiorum; unde nomen ejus Babel (Genes. xi. 1-9). Quid per singula illa intelligitur in sensu interno seu spirituali Verbi, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus (n. 1283-1328). Quod etiam tale dominium coeptum et institutum sit in Babele, constat apud Daniele in, ubi dicitur de Nebuchadnezare, Quod erexerit imaginem, quam omnes adorarent (cap. iii. 1 ad fin.):

et quoque intelligitur per Quod Belschazar cum proceribus biberit ex vasis aureis et argenteis, quae Nebuchadnezar exportaverat ex templo Hierosolymae, et simul tunc coluerit deos auri, argenti, cupri, ferri: quare scriptum est in pariete, Numeravit, appendit, divisit; et ipse rex eadem nocte interfectus est (cap. v. 1 ad fin.):

per "vasa auri et argenti templi Hierosolymae" significantur ecclesiae bona et vera; per "bibere ex illis, et simul colere deos auri, argenti, cupri, ferri," significatur profanatio; ac per "scripturam super pariete," et per "mortem regis," significatur visitatio et destructio, denuntiatae illis qui usi sunt Divinis bonis est veris pro mediis. Quales illi sunt, qui "Babylonia" dicuntur, describitur etiam passim apud Prophetas: ut apud Esaiam, "Proferas parabolam hanc de rege Babyloniae;... Fregit Jehovah baculum impiorum, sceptrum dominantium:... decidisti de caelo, Lucifer...; succisus es usque in terram:... tu dixisti animo tuo, In caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis,... similis fiam Altissimo. Verumtamen in infernum dejicieris, ad latera foveae;... exscindam Babyloniae nomen et residuum,... et disponam eam ut sit hereditaria possessio anatariae" (xiv. 4, (5,) 12-15, 22(,23)):

et alibi apud eundem, Dixit leo, "Cecidit, cecidit Babylon, et omnes sculptiles dei ejus dejecti sunt" ({1}xxi. 9):

et praeterea apud eundem (cap. xlvii. 1 ad fin.; cap. xlviii. 14-20; et apud Jeremiam cap. l. 1-3). Ex his nunc patet quid "Babylonia." Sciendum est, quod ecclesia fiat Babylonia, cum cessat charitas et fides, et loco earum regnare incipit amor sui; hic enim amor in tantum ruit in quantum ei laxatur frenum, ita non solum ad dominandum super omnes, quotcunque sibi subjicere potest, in tellure, sed etiam super caelum: nec tunc quiescit; scandit usque ad thronum Dei, ac Divinam Ipsius potestatem in se transfert. Quod hoc factum sit etiam ante adventum Domini, constat ex locis e Verbo supra allatis. Sed illa Babylonia destructa est a Domino, cum fuit in mundo, tam per id quod prorsus idololatrae facti sint, quam per ultimum judicium tunc super illos in mundo spirituali; id intelligitur per prophetica illa, quod Lucifer, qui ibi est Babylonia, ad infernum dejectus sit, et quod Babylon ceciderit; et quoque per scripturam super pariete, et per mortem Belschazaris; tum etiam per Lapidem e Petra excisum, qui destruxit statuam, de qua somniavit Nebuchadnezar. @1 xxi. pro "xxii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church