Last Judgment (Chadwick) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. (VIII.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM PERACTUM SIT. Supra in suo articulo ostensum est quod ultimum judicium non existat in terris, sed in mundo spirituali, ubi omnes a principio creationis simul sunt; et quia ita est, non potest ad cognitionem ullius hominis venire, quum ultimum judicium peractum est, quisque enim exspectat id in terris, et simul tunc omnium mutationem in caelo quod coram oculis, et in terris, cumque humano genere ibi. Ne itaque homo ecclesiae in tali fide, ex ignorantia vivat, et illi, qui de ultimo judicio cogitant, praestolentur illud in perpetuum, unde tandem peritura sit fides de illis quae in sensu litterae Verbi de illo dicta sunt, et ne forte ideo plures recessuri sint a fide de Verbo, datum est mihi oculis meis videre quod ultimum judicium nunc peractum sit, et quod mali conjecti sint in inferna, ac boni elevati in caelum, et sic quod omnia in ordinem redacta sint, et inde restitutum aequilibrium spirituale, quod est inter bonum et malum, seu inter caelum et infernum. Quomodo ultimum judicium peractum est, datum est mihi videre a principio ad finem; tum quoque quomodo Babylonia destructa est, ut et quomodo illi, qui intelliguntur per "draconem," conjecti sunt in abyssum; tum etiam quomodo formatum est novum caelum, et instaurata est nova ecclesia in caelis, quae intelligitur per "Novam Hierosolymam." Haec omnia data mihi sunt oculis meis videre, ob finem ut possim testari. Ultimum hoc judicium inchoatum est in principio anni praecedentis 1757, et in fine illius anni plene peractum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church