Last Judgment (Chadwick) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. His adjicere velim aliquod arcanum caeleste, quod quidem in opere De Caelo et Inferno memoratum est, sed nondum descriptum. Unusquisque post mortem est alligatus cuidam societati, et alligatur ut primum in mundum spiritualem venit (videatur in illo opere, n. 427 et 497): sed spiritus in primo suo statu id nescit, nam tunc in externis suis est, et nondum in internis; quando talis est, tunc vadit huc illuc, quo desideria animi eum ferunt; at usque actualiter est ubi suus amor, hoc est, in societate ubi sunt qui in simili amore. Cum spiritus in tali statu est, tunc apparet in multis aliis locis, ubivis etiam sicut corpore praesens, sed hoc est modo apparentia; quapropter ut primum perducitur a Domino in suum amorem regnantem, illico ab oculis aliorum evanescit, et est apud suos in societate cui alligatus est: hoc peculiare est in mundo spirituali, et mirabile illis qui causam ignorant. Inde nunc est, quod, ut primum spiritus congregati sunt, et separati, etiam judicati sint, et quisque actutum in suo loco, boni in caelo et in societate ibi apud suos, ac mali in inferno et in societate ibi apud suos. Ex his etiam constare potest, quod ultimum judicium non alibi quam in mundo spirituali existere possit, tam quia unusquisque ibi est in effigie suae vitae, quam quia est cum illis qui in simili vita sunt, ita quisque cum suis. Aliter in naturali mundo; ibi boni et mali simul possunt esse, nec unus scit qualis alter, nec separantur ex se secundum amorem vitae suae; immo nec potest aliquis homo cum naturali corpore esse in caelo, nec in inferno; quare ut homo in unum aut alterum veniat, oportet eum exuere naturale suum corpus, et postquam exuit, in spirituali corpore judicari. Inde est, quod, ut supra dictum est, spiritualis homo judicetur, et non naturalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church