Last Judgment (Chadwick) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. Praeterea nullus judicatur ex naturali homine, ita non quamdiu in naturali mundo vivit, nam tunc homo in naturali corpore est; sed judicatur in spirituali homine, ita dum in spiritualem mundum venit, nam tunc homo in spirituali corpore est. Spirituale apud hominem est, quod judicatur, non autem naturale, hoc enim non reum alicujus culpae aut criminis est, quia non vivit ex se, sed est modo administrum et instrumentale, per quod spiritualis homo agit (videatur supra, n. 24); inde etiam est, quod judicium fiat super homines, quando exuerunt naturale suum corpus, ac induerunt spirituale. In hoc corpore homo etiam apparet qualis est quoad amorem et fidem, nam unusquisque in spirituali mundo est effigies sui amoris, non modo quoad faciem et corpus, sed etiam quoad loquelam et actiones (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 481): inde est, quod noscantur omnes quales sunt, ac illico separentur, quando Domino beneplacet. Ex his quoque patet, quod judicium fiat in mundo spirituali, et non in naturali seu in terris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church