Interaction SB (Hartley) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. XVI. Quod ex his pateat, qualis est Influxus spiritualis ab origine sua ad effectus. Influxus spiritualis hactenus deductus est ab anima in corpus, non autem a Deo in animam, et sic in corpus; hoc factum est, quia nemo aliquid sciverat de Mundo spirituali, et de Sole ibi, ex quo omnia Spiritualia ut ex suo fonte scaturiunt, et sic nihil de Influxu spiritualium in naturalia. Nunc quia mihi datum est simul esse in Mundo spirituali et in Mundo naturali, et sic utrumque Mundum et utrumque Solem videre, obligor a conscientia mea manifestare illa; nam quid juvat scire, nisi id quod quis scit etiam sciat alter, quid sine hoc illud, nisi quam colligere et in scrinio recondere opes, et solum per vices tueri et numerare illas absque ulla intentione usus ex illis; avaritia spiritualis non aliud est. Sed ut plene Sciatur, quid et qualis est Influxus spiritualis, necessum est scire, quid in sua essentia est Spirituale, et quid Naturale, tum etiam quid Anima Humana; ne itaque lucubratiuncula haec propter ignorantiam illorum manca sit, interest ut consulantur aliqua Memorabilia inserta Operi de Amore Conjugiali, de Spirituali in Memorabili ibi, n: 326 ad 329; de Anima Humana, n: 315; et de Influxu Spiritualium In Naturalia, n: 380, et amplius n: 415 ad 422.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church