97. Inde est, quod per eadem illa membra, organa, et viscera, in Verbo significentur similia, significant enim omnia ibi secundum correspondentias: per "caput" inde significatur intelligentia et sapientia; per "pectus" charitas; per "lumbos" amor conjugialis per "brachia" et " manus" potentia veri; per "pedes" naturale; per " oculos" intellectus per nares" perceptio; per " aures" obedientia; per renes" lustratio veri et sic porro. {1} Inde quoque est, quod familiare sit homini dicere, cum de intelligente et sapiente, quod caput ei sit; cum de illo qui in charitate quod amicus pectoris sit de illo qui in perceptione quod acutae naris sit; de illo qui in intelligentia quod acutae aciei sit de illo qui in potentia quod extensas manus habeat; de illo qui ex amore vult, quod ex corde. Haec et plura alia quae in loquela hominis, sunt ex correspondentia talia enim ex mundo spirituali sunt, tametsi homo id nescit. @1 Quod "pectus" in Verbo significet charitatem (n. 3934, 10081, 10087). Quod "organa generationis" significent amorem conjugialem (n. 3021, 4280, 4462, 5050-5052). Quod "brachia" et manus" potentiam veri (n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, 7205 10017[? 10019]). Quod "pedes" naturale (n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952). Quod "oculus intellectum (n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 6923, 9051, 10569). Quod "nares" perceptionem (n. 3577, 4624, 4625, 4748, 5621, 8286, 10054, 50292). Quod "aures" obedientiam (n. 2542, 3869, 4523, 4653, 5017, 7216, 8361, 8990, 9311, 9396[? 9397], 10061). Quod "renes" lustrationem et castigationem veri (n. 5380-5386, 10032).$