Heaven and Hell (Harley) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Sed quod Deus Homo sit, aegre potest comprehendi ab illis qui ex sensualibus externi hominis omnia judicant; sensualis enim homo non potest aliter de Divino quam ex mundo et ex illis quae ibi cogitare, ita de Divino et spirituali homine non aliter quam sicut de corporeo et naturali concludit inde, quod si Deus esset homo, foret magnitudine sicut universum, et si regeret caelum et terram, [quod] fieret per multos ad modum quo reges in mundo. Si ei diceretur, {1}quod in caelo non sit extensio spatii qualis in mundo, prorsus non caperet qui enim ex natura et solo ejus lumine cogitat, nusquam aliter cogitat quam ab extenso quale est coram oculis sed falluntur quam maxime, cum similiter cogitant de caelo; extensum quod ibi, non est sicut extensum in mundo; in mundo est extensum determinatum et inde mensurabile, in caelo autem est extensum non determinatum, et inde non mensurabile; sed de extenso in caelo videbitur in sequentibus, ubi de Spatio et Tempore in Mundo spirituali. Praeterea quisque novit, quantum se visus oculi extendit, quod nempe ad solem et ad stellas, quae tantum distant novit etiam qui altius cogitat, quod visus internus qui est cogitationis se adhuc latius extendat, et inde quod visus adhuc interior adhuc latius; quid non visus Divinus qui omnium intimus et supremus est? Quia cogitationes talis extensionis sunt, ideo communicantur omnia caeli cum unoquovis ibi, ita omnia Divini quod facit caelum, et implet illud, ut ostensum est in articulis qui praecedunt. @1 quod pro "si"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church