69. Quod integra societas angelica, cum Dominus Se praesentem sistit, appareat ut unum in forma humana, etiam datum est videre. Apparebat in alto versus ortum sicut nubes a candido rubescens cum stellulis circumcirca, quae descendebat; illa per gradus sicut descendit, lucidior facta est, et tandem visa in forma perfecte humana: stellulae circumcirca nubem erant angeli, qui ita apparuerunt a luce ex Domino.