591. Quod malum continue exspiret et ascendat ex inferno, et bonum continue exspiret et descendat ex caelo, est quia spiritualis sphaera circumdat unumquemvis, et illa sphaera effluit et exundat ex vita affectionum et inde cogitationum; {1} et quia talis vitae sphaera effluit ex unoquovis, inde quoque effluit ex unaquavis societate caelesti, et ex unaquavis societate infernali, consequenter ex omnibus simul, hoc est, ex toto caelo et ex toto inferno. Quod bonum effluat ex caelo, est quia omnes ibi in bono sunt et quod malum ex inferno, est quia omnes ibi [in] malo sunt. Bonum quod e caelo est omne a Domino, nam angeli qui in caelis sunt, detinentur omnes a suo proprio, ac tenentur in proprio Domini, quod est ipsum Bonum; at spiritus qui in infernis sunt, omnes in suo proprio sunt, ac proprium cujusvis non est nisi quam malum; et quia non nisi quam malum, est infernum. {2} Ex his constare potest, quod aequilibrium in quo tenentur angeli in caelis, et spiritus in infernis, non sit sicut aequilibrium in mundo spirituum. Aequilibrium angelorum in caelis est quantum in bono voluerunt esse, seu quantum in bono vixerunt in mundo, ita quoque quantum aversati sunt malum: aequilibrium autem spirituum in inferno, est quantum in malo voluerunt esse, seu quantum in malo vixerunt in mundo, ita quoque quantum corde et spiritu contra bonum fuerunt. @1 Quod sphaerae ex malis contrariae sunt sphaeris ex bonis (n. 1695, 10187, 10312). Quod sphaerae illae se longe extendant in societates angelicas, secundum quale et quantum boni (n. 6598-6613, 8063, 8794, 8797). Et in societates infernales secundum quale et quantum mali (n. 8794, 8797).$ @2 Quod proprium hominis non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318 [? 2308], 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [, 10732]). Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480).$