Heaven and Hell (Harley) n. 574

Previous Number Next Number See English 

574. Supra (n. 548) ostensum est, quod spiritus malus se sponte conjiciat in infernum: quare etiam paucis dicetur, unde hoc fit, cum tamen in inferno tales cruciatus sunt. Ex quolibet inferno exhalatur sphaera cupiditatum, in quibus sunt illi qui ibi. Haec sphaera cum percipitur ab illo qui in simili cupiditate est, afficitur corde, et impletur jucundo; nam cupiditas et ejus jucunditas unum faciunt; quod enim aliquis cupit, hoc ei jucundum est: inde est, quod spiritus se illuc convertat, et illuc ex jucundo cordis cupiat nondum enim scit quod tales ibi cruciatus sint, et qui scit usque illuc cupit; nemo enim in mundo spirituali resistere potest cupiditati suae, quia cupiditas est ejus amoris, et amor est ejus voluntatis, et voluntas est ejus naturae, et quisque ibi ex natura agit. Cum itaque spiritus sua sponte aut ex suo libero alluit ad suum infernum, ac intrat, tunc primum excipitur amice, credens sic quod inter amicos venerit sed hoc perstat modo per aliquot horas; interea, exploratur quali astutia est, et inde quali valore: quo explorato incipiunt illum infestare, et hoc variis modis, ac successive acrius et vehementius, quod fit per introductionem interius et profundius in infernum: nam quo interius et profundius ibi, eo maligniores spiritus sunt. Post infestationes incipiunt saevire in illum per poenas, et hoc usque dum redactus est in servum. Sed quia ibi continue rebelles motus existunt, quoniam quisque ibi vult maximus esse, et contra alios odio flagrat, inde novi insultus sic una scena mutatur in alteram; quare illi qui servi facti sunt eximuntur, ut praestent opem novo cuidam diabolo ad subjugandum alios tunc illi qui se non submittunt, et ad nutum serviunt, iterum variis modis cruciantur, et sic continue. Tales cruciatus sunt cruciatus inferni, qui ignis infernalis vocantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church