Heaven and Hell (Harley) n. 532

Previous Number Next Number See English 

532. Quisque scire potest, quod cogitationes ferantur et tendant secundum intentiones, seu illuc quo homo intendit: est enim cogitatio visus hominis internus, qui se similiter habet sicut visus externus, quod eo vertatur et ibi moretur quo flectitur et intenditur. Si itaque visus internus seu cogitatio vertitur ad mundum, et ibi moratur, sequitur quod cogitatio fiat mundana si vertitur ad se et sui honorem. quod fiat corporea si autem ad caelum, quod fiat caelestis proinde si ad caelum, quod elevetur; si ad semet, quod retrahatur a caelo, et immergatur corporeo et si ad mundum, quod etiam deflectatur a caelo, et diffundatur ad illa quae ante oculos sunt. [2] Amor hominis est qui facit intentionem, et qui determinat visum internum hominis seu cogitationem ad sua objecta; ita amor sui ad se et sua, amor mundi ad mundana, et amor caeli ad caelestia: ex quibus sciri potest, in quali statu sunt interiora hominis quae mentis ejus sunt, dum cognoscitur ejus amor; quod nempe qui caelum amat ejus interiora elevata sint versus caelum, ac superius aperta; qui mundum et qui semet amat, quod ejus interiora superius sint clausa, ac exterius aperta: inde concludi potest, quod si superiora quae mentis sunt superius clausa sint, homo non amplius videre possit objecta quae caeli et ecclesiae sunt, et quod ea sint apud illum in caligine et quae in caligine sunt vel negantur vel non intelliguntur. Inde est, quod illi qui amant se et mundum super omnia, quia apud illos superiora mentis clausa sunt, corde negent Divina vera; et si aliquid de illis ex memoria loquuntur, usque non intelligant; spectant etiam illa non aliter quam spectant mundana et corporea et quia tales sunt, non aliud versare possunt animo, quam quae intrant per sensus corporis, quibus etiam solum delectantur: inter quae etiam sunt multa quae quoque spurca, obscena, profana, et facinorosa sunt, quae nec abduci possunt quia apud illos non influxus datur e caelo in mentes eorum, quoniam hae superius sunt clausae, ut dictum est. Intentio hominis, ex qua determinatur visus internus seu cogitatio ejus, est ejus voluntas; nam quod homo vult, hoc intendit, et quod intendit hoc cogitat: quapropter si intendit caelum, illuc determinatur cogitatio ejus, et cum illa tota mens ejus, quae sic in caelo est: inde dein spectat illa, quae mundi sunt, infra se, sicut qui e tecto domus. Inde est, quod homo, cui aperta sunt interiora quae mentis ejus sunt, possit videre mala et falsa quae apud illum, nam haec infra mentem spiritualem sunt; et vicissim, quod homo, cui non interiora aperta sunt, non videre sua mala et falsa possit, quia in illis est, et non supra illa. Ex his concludi potest, unde est sapientia homini, et unde ei insania; tum qualis homo futurus post mortem, ubi relinquitur velle et cogitare, tum agere et loqui secundum interiora sua. Haec quoque dicta sunt, ut sciatur qualis homo interius est, utcunque apparet alteri similis exterius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church