5. Quod Dominus sit Deus caeli, non ambigere possunt illi qui ab ecclesia sunt; docuit enim Ipse, Quod omnia Patris, Ipsius sint (Matth. xi. 27: Joh. xvi. 15; cap. xvii. 2); Et quod Ipsi omnis potestas sit in caelo et in terra (Matth. xxviii. {1}18):
"in caelo et in terra" dicit, quoniam qui caelum regit etiam terram regit, unum enim pendet ab altero. {2} Regere caelum et terram, est recipere ab Ipso omne bonum quod amoris, et omne verum quod fidei, ita omnem intelligentiam et sapientiam, et sic omnem felicitatem in summa, vitam aeternam. Hoc etiam Dominus docuit, dicendo, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam" (Joh. iii. 36). Alibi, "Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moritur, vivet; omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum" (Joh. xi. {3}25, 26). Et alibi, "Ego sum via, veritas, et vita" (Joh. xiv. 6). @1 18 pro "16"$ @2 Quod universum caelum Domini sit (n. 2751, 7086). Quod Ipsi potestas in caelis et in terris (n. 1607, 10089, 10827). Quod quia Dominus regit caelum etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (n. 2026, 2027, 4523, 4524). Quod Domino soli sit potestas removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (n. 10019).$ @3 25, 26 pro "24, 25"$