Heaven and Hell (Harley) n. 478

Previous Number Next Number See English 

478. Sed haec, quae hactenus dicta sunt, modo afficiunt cogitationem hominis rationalis; ut quoque sistantur ad apperceptionem coram sensibus, velim adducere experientias, per quas eadem illustrentur et confirmentur: Primo, Quod homo post mortem sit suus amor seu sua voluntas: Secundo, Quod homo maneat in aeternum qualis est quoad suam voluntatem aut amorem regnantem: Tertio, Quod homo in caelum veniat, cui amor caelestis spiritualis est, ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali. Quarto, Quod fides non maneat hominem, si non ex amore caelesti sit. Quinto, Quod amor actu sit qui manet, ita quod vita hominis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church