474. At sciendum est, quod voluntas faciat hominem, ac cogitatio modo quantum procedit ex voluntate, et quod facta aut opera procedant ex utraque; seu, quod idem est, quod amor faciat hominem, ac fides modo quantum procedit ex amore, et quod facta seu opera procedant ex utraque: inde sequitur, quod voluntas aut amor sit ipse homo, nam quae procedunt, sunt illius a quo procedunt; procedere est produci ac sisti in forma conveniente ut appercipiatur et appareat. {1} Ex his constare potest, quid fides separata ab amore, quod nempe sit nulla fides, sed modo scientia, quae nullam spiritualem vitam in se habet; similiter quid factum aut opus absque amore, quod nempe non sit factum seu opus vitae, sed quod sit factum seu opus mortis, cui apparens vitae inest ex amore mali et ex fide falsi; hoc apparens vitae est, quod vocatur mors spiritualis. @1 Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, quia est receptaculum amoris seu boni, et quod intellectus sit Existere vitae inde, quia est receptaculum fidei seu veri (n. 3619, 5002, 9282). Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110). Similiter ut lux ex igne seu flamma (n. 6032, 6314). Inde sequitur quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10109 10110). Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus, amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (n. 8911, 10076). Quod homo post mortem etiam maneat sicut ejus voluntas et inde intellectus (n. 9069. 9071, 9386, 10153). Proinde quod homo post mortem maneat sicut ejus amor et inde fides, et quod quae fidei sunt et non simul amoris, tunc evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (n. 553 2364, 10153).$