Heaven and Hell (Harley) n. 471

Previous Number Next Number See English 

471. Quod homo secundum facta et opera judicabitur et ei retribuetur, multis in locis in Verbo dicitur, quorum aliqua hic adducere velim:

"Venturus.. est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua" (Matth. xvi. {1}27) "Beati mortui, qui in Domino moriuntur..;immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis,. opera illorum sequuntur illos" (Apoc. xiv. {2}13). "Ego dabo unicuique secundum opera sua" (Apoc. ii. 23). "Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo; et libri aperti sunt: et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum opera illorum:... dedit mare eos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus {1}dederunt illos qui in iis; et judicati sunt quilibet secundum opera illorum (Apoc. xx. [12,] 13, 15). "Ecce venio,. et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus (Apoc. xxii. 12). "Omnis .. qui audit mea .. verba et facit ea, comparabo viro prudenti ... at omnis qui audit verba mea .. et non facit ea, comparatur viro stulto (Matth. vii. 24, 26). "Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris mei qui est in caelis: multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite e Me, operarii iniquitatis" (Matth. vii. [21,] 22, 23). "Tunc incipietis dicere, edimus coram Te et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos. ... operarii iniquitatis (Luc. xiii. 25-27). "Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum (Jerem. xxv. 14). Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus" (Jerem. xxxii. 19). "Visitabo super.. vias ejus, et opera ejus retribuam illi (Hosch. iv. 9). "Jehovah.. juxta vias nostras, et juxta opera nostra facit nobiscum" (Sach. i. 6). Ubi Dominus de ultimo judicio praedicit, non nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in damnationem qui mala opera, Matth. xxv. 32-46; praeter in multis aliis locis, ubi agitur de salvatione et de condemnatione hominis. Quod opera et facta sint vita externa hominis, et quod per illa manifestetur vita ejus interna, qualis est, patet. @1 27 pro "17"$ @2 13 pro "11"$ @3 dederunt pro "dedit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church