Heaven and Hell (Harley) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. Omnes qui unam societatem angelicam formant, simili facie sunt in communi, sed non simili in particulari. Quomodo similitudines in communi et variationes in particulari se habent, aliquantum comprehendi potest ex talibus in mundo: notum est, quod unaquaevis gens aliquod commune simile ferat in faciebus et oculis, per quod noscitur, et internoscitur ab alia gente et adhuc magis una familia ab altera sed hoc multo perfectius in caelis, quia ibi omnes affectiones interiores apparent et elucent ex facie, nam facies ibi est illarum forma externa et repraesentativa; aliam faciem habere quam suarum affectionum, non datur in caelo. Ostensum etiam est, quomodo communis similitudo variatur particulariter in singulis qui in una societate sunt: erat facies sicut angelica, quae mihi apparebat, et haec variabatur secundum affectiones boni et veri, quales sunt apud illos qui in una societate; variationes illae persistebant diu et observabam, quod usque eadem facies in communi sicut planum permaneret, et quod reliquae essent modo derivationes et propagationes inde sic etiam per hanc faciem ostensae sunt affectiones totius societatis, per quas variantur facies illorum qui ibi; nam, ut supra dictum est, facies angelicae sunt formae interiorum suorum, ita affectionum quae amoris et fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church