Heaven and Hell (Harley) n. 469

Previous Number Next Number See English 

469. Spiritus et angeli aeque memoriam habent sicut homines; permanet enim apud illos quicquid audiunt, vident, cogitant, volunt, et faciunt, et quoque per id excolitur continue rationale eorum, et hoc in aeternum: inde est quod spiritus et angeli perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni aeque ac homines. Quod spiritibus et angelis memoria sit, etiam per plurem experientiam mihi scire datum est: vidi enim quod ex illorum memoria evocarentur omnia quae cogitaverunt et fecerunt, tam in propatulo quam in abscondito, cum fuerunt cum aliis spiritibus et quoque quod illi, qui in aliquo vero fuerunt ex simplici bono, imbuti sint cognitionibus, et per illas intelligentia, et dein in caelum evecti sint. Sed sciendum est quod non ultra imbuantur cognitionibus, et per illas intelligentia, quam ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, non autem ultra eum cuivis enim spiritui et angelo manet affectio, quanta et qualis ei fuerat in mundo, et haec postea perficitur per impletionem, quod etiam fit in aeternum nam nihil non impleri potest in aeternum, omnis enim res infinite variari potest, ita per varia locupletari, proinde multiplicari et fructificari; non finis est ulli rei bonae, quia est ab Infinito. Quod spiritus et angeli continue perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni, videatur in articulis, ubi de Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275); de Gentibus et Populis extra Ecclesiam in Caelo (n. 318-328); deque Infantibus in Caelo (n. 329-345), actum est, et hoc quod ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, et non ultra illum (n. 349).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church