Heaven and Hell (Harley) n. 456

Previous Number Next Number See English 

456. Quod spiritus hominis post solutionem a corpore sit homo, et in simili forma, hoc mihi per cottidianam plurium annorum experientiam in testato est; nam illos millies vidi, audivi, et cum illis locutus sum, etiam de eo, quod homines in mundo non tales esse credant, et quod illi qui credunt ab eruditis reputentur ut simplices. Spiritus doluerunt corde, quod talis ignorantia adhuc perstet in orbe, et maxime intra ecclesiam; [2] sed haec fidem dicebant emanavisse imprimis ab eruditis, qui ex sensuali corporeo cogitaverunt de anima, ex quo de illa non aliam ideam ceperunt, quam sicut de cogitatione sola, quae cum absque aliquo subjecto in quo et ex quo spectatur, est sicut quoddam volatile puri aetheris, quod, moriente corpore, non potest non dissipari: sed quia ecclesia ex Verbo animae immortalitatem credit, non potuerunt aliter quam aliquod vitale, quale est cogitationis, ei addicere, sed usque non sensitivum, quale homini, priusquam iterum conjuncta esset corpori. Super hac opinione fundatur doctrina de resurrectione, ac fides quod conjunctio futura sit, quando ultimum judicium venit inde est, cum aliquis de anima ex doctrina et simul ex hypothesi cogitat, quod prorsus non capiat quod illa sit spiritus, et is in forma humana. Accedit, quod vix aliquis hodie sciat quid spirituale est, et minus quod aliqua forma humana sit illis qui spirituales sunt, quales sunt omnes spiritus et angeli. [3] Inde est, quod fere omnes qui e mundo veniunt, mirentur quam maxime, quod vivant, et quod sint homines aeque ac prius, quod videant, audiant et loquantur, et quod corpus eorum tactu polleat sicut prius, et quod prorsus nihil differat (videatur supra, n. 74): sed cum cessant se mirari, dein mirantur quod ecclesia nihil sciat de tali statu hominum post mortem, ita nec de caelo et inferno, cum tamen omnes quotcunque in mundo vixerunt, in altera vita sunt, ac vivunt homines. Et quia etiam mirabantur cur hoc non manifestatum fuerit homini per visiones, quia id essentiale fidei ecclesiae est, dictum est illis e caelo quod hoc potuisset fieri, nam nihil facilius est quum Domino beneplacet, sed quod usque non credituri essent, qui se in falsis contra illa confirmaverunt, etiamsi ipsi visuri tum quod periculosum sit aliquid per visiones confirmare apud illos qui in falsis sunt, quia sic primum credituri essent, et postea negaturi, ac ita ipsum illud verum profanaturi, nam profanare est credere et postea negare; et qui profanant vera, illi in omnium infernorum infimum et gravissimum detruduntur.{1} Hoc periculum est, quod intelligitur per Domini verba, "Excaecavit oculos eorum, et obduravit {2}corda eorum, ne videant oculis et intelligant corde, et sese convertant, et sanem illos" (Joh. xii. 40):

et quod qui in falsis sunt, usque non credituri sint, per haec, Dixit Abraham Diviti in inferno, Habent Mosen et Prophetas, audiant illos; ille vero dixit, Non pater Abraham, sed si quis ex mortuis veniat ad eos, convertentur; Abraham autem dixit ei, Si Mosen et Prophetas non audiunt, nec etiam si quis ex mortuis resurrexerit, credent" (Luc. xvi. 29-31). @1 Quod profanatio sit commixtio boni et mali, tum veri et falsi apud hominem (n. 6348). Quod profanare verum et bonum, seu sancta Verbi et ecclesiae, non possint alii quam qui primum agnoscunt illa, ac magis si vivunt secundum illa, ac postea recedunt a fide, negant illa, ac vivunt sibi et mundo (n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398, 3399, 3898, 4289, 4601, 10284, 10287). Si homo post paenitentiam cordis ad mala priora relabitur, quod profanet, et quod tunc status ejus posterior fiat pejor statu ejus priori (n. 8394). Quod illi sancta non profanare possint. qui non agnoverunt illa, minus qui non sciunt illa (n. 1008, 1010, 1059, 9188, 10284). Quod Gentes, quia extra ecclesiam, et non habent Verbum, non profanare possint (n. 1327, 1328, 2051, 2081 [? 2284]). Quod ideo Judaeis non detecta fuerint interiora vera, nam si detecta et agnita fuissent, profanavissent illa (n. 3398, 3489 [? 4289], 6963). Quod sors profanatorum in altera vita omnium pessima sit, quia bonum et verum, quae agnoverunt, manent, et quoque malum et falsum; et quia cohaerent, fit discerptio vitae (n. 571, 582, 6348). Quod ideo a Domino maxime provideatur, ne fiat profanatio (n. 2426, 10384 [? 10287]).$ @2 "corda:"--sic editio prin.; vide autem A.C., n. 302, 3373, etc., ubi legitur "cor."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church