447. Spiritus hominis post separationem aliquantisper manet in corpore, sed non diutius quam ad cessationem totalem cordis, quod fit cum varietate secundum statum morbi ex quo homo moritur, nam motus cordis apud quosdam perstat diu, et apud quosdam non diu. Ut primum hic motus cessat, homo resuscitatur; sed hoc fit a solo Domino. Per resuscitationem intelligitur eductio spiritus hominis a corpore, et introductio in mundum spiritualem, quod communiter vocatur Resurrectio. Quod non prius separetur spiritus hominis a corpore, quam cum cessavit motus cordis, est causa quia cor correspondet affectioni quae amoris, quae est ipsa vita hominis, ex amore enim est cuivis calor vitalis:{1} quapropter quamdiu {2}haec conjunctio perstat, tamdiu correspondentia est, et inde vita spiritus in corpore. @1 Quod amor sit esse vitae hominis (n. 5002.) Quod amor sit calor spiritualis. et inde ipsum vitale hominis (n. 1589, 2146, 3338, 4906, 7081-7086, 9954; 10740). Quod affectio sit continuum amoris (n. 3938).$ @2 "haec conjunctio:"--sic editio princ. S. Noble hic legeret hic motus.$