Heaven and Hell (Harley) n. 445

Previous Number Next Number See English 

445. [XLVI.] DE HOMINIS RESUSCITATIONE A MORTUIS, AC INTROITU IN VITAM AETERNAM. Quando corpus non amplius potest obire suas functiones in naturali mundo correspondentes cogitationibus et affectionibus sui spiritus, quae sunt ei ex spirituali mundo, tunc dicitur homo mori. Hoc fit cum motus respiratorii pulmonum ac systolici cordis cessant. Sed usque non moritur homo, sed modo separatur a corporeo, quod ei fuit usui in mundo ipse enim homo vivit. Dicitur quod ipse homo vivat, quia homo non est homo ex corpore, sed ex spiritu quoniam spiritus in homine cogitat, et cogitatio cum affectione facit hominem. Inde patet, quod homo, cum moritur, modo transeat ab uno mundo in alterum. Inde est, quod "mors" in Verbo in sensu ejus interno significet resurrectionem, et continuationem vitae.{1} @1 Quod "mors" in Verbo significet resurrectionem, quoniam, cum moritur homo, continuatur usque ejus vita (n. 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, 6222 [? 6221]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church