442. Sed hi bini status hominis, qui sunt status ejus cum est in interioribus suis, seu quod idem, cum in spiritu, sunt extraordinarii ostensi mihi solum ob finem, ut scirem quales sunt, quia intra ecclesiam noti sunt; at loqui cum spiritibus, et esse cum illis sicut unus eorum, datum est mihi etiam in omni vigilia corporis, et id nunc per multos annos.