Heaven and Hell (Harley) n. 440

Previous Number Next Number See English 

440. Quod primum attinet, nempe abduci a corpore, hoc ita se habet: Homo perducitur in statum quendam, qui medius est inter somnum et vigiliam, in quo statu cum est, non aliter scire potest quam quod prorsus vigil sit, omnes sensus tam vigiles sunt sicut in summa corporis vigilia, tam visus quam auditus, et quod mirabile, tactus, qui tunc exquisitior est quam usquam dari potest in vigilia corporis: in quo statu etiam visi sunt spiritus et angeli prorsus ad vivum, etiam auditi, et quod mirum, tacti, et tunc fere nihil corporis intererat. Hic status est, de quo dicitur, abduci a corpore, et nescire num in corpore vel extra corpus sit. In hunc statum modo ter aut quater immissus sum, ut modo scirem qualis est, et simul quod spiritus et angeli omni sensu gaudeant etiam homo quoad spiritum quando abductus est a corpore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church