435. Haec dicta sunt, ob causam ut rationalis homo evincatur quod homo in se spectatus sit spiritus, et quod corporeum ei adjectum functionum causa in mundo naturali et materiali non sit homo, sed modo instrumentale ejus spiritus. Verum praestant confirmationes ab experientia, quoniam rationalia a pluribus non capiuntur, et ab illis qui se confirmaverunt in contrario vertuntur in res dubias per ratiocinia ex fallaciis sensuum. Qui se confirmaverunt in contrario, cogitare solent quod bestiae similiter vivant et sentiant, et sic quod illis quoque spirituale sit, simile quod homini et tamen illud cum corpore moritur: sed bestiarum spirituale non tale est, quale est spirituale hominis est enim homini, non bestiis, intimum, in quod Divinum influit, ac elevat ad se, et per id conjungit sibi, inde homo prae bestia cogitare potest de Deo, ac de Divinis quae sunt caeli et ecclesiae, et amare Deum ex illis et in illis, et sic Ipsi conjungi et quod conjungi Divino potest, non dissipari potest: sed quod non conjungi potest Divino, hoc dissipatur. De intimo quod est homini prae bestiis. supra (n. 39) actum est quod hic iterum memorandum est, quia interest ut discutiantur fallaciae inde captae, ut fit a pluribus qui ob defectum scientiarum, ac intellectum non apertum, de his non rationaliter concludere possunt. Haec ibi verba sunt:-
"Velim arcanum quoddam de angelis trium caelorum memorare, quod prius non alicui in mentem venit, quia non intellexit gradus (de quibus. n. 38) quod nempe apud unumquemvis angelum, et quoque apud unumquemvis hominem sit gradus intimus et supremus, seu intimum et supremum quoddam, in quod Divinum Domini primum aut proxime influit, et ex quo disponit reliqua interiora, quae secundum gradus ordinis apud illos succedunt. Hoc intimum seu supremum vocari potest introitus Domini ad angelum et ad hominem, ac ipsissimum Ipsius domicilium apud illos. Per hoc intimum aut supremum homo est homo, et distinguitur a brutis animalibus, nam haec illud non habent. Inde est, quod homo, secus ac animalia, possit quoad omnia interiora, quae sunt mentis et animi ejus, elevari a Domino ad Se, possit credere in Ipsum, affici amore in Ipsum, et sic videre Ipsum, et quod possit recipere intelligentiam et sapientiam, et loqui ex ratione; inde quoque est quod vivat in aeternum. Quid autem disponitur et providetur a Domino in eo intimo, non influit manifeste in perceptionem alicujus angeli, quia est supra ejus cogitationem, et excedit ejus sapientiam."