Heaven and Hell (Harley) n. 428

Previous Number Next Number See English 

428. Mundus spirituum, sicut est status medius inter caelum et inter infernum apud hominem, ita quoque est locus medius; infra sunt inferna, et supra sunt caeli. Omnia inferna clausa sunt versus illum mundum patent modo per foramina et fissuras sicut rupium, perque hiatus in latum, quae custodita sunt, ne aliquis exeat nisi ex permissione, quod etiam fit, flagitante aliqua necessitate, de qua in sequentibus: caelum etiam undiquaque circumseptum est, nec patet ad aliquam societatem caelestem aditus nisi per angustam viam, cujus introitus etiam custoditus est. Illi exitus ac hi introitus sunt qui in Verbo vocantur "portae" ac "ostia" inferni et caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church