Heaven and Hell (Harley) n. 423

Previous Number Next Number See English 

423. Primum hic aliquid dicendum est de conjunctione intellectus et voluntatis, ac de simili ejus cum conjunctione boni et veri, quoniam illa conjunctio fit in mundo spirituum. Est homini intellectus, et est voluntas intellectus recipit vera, et formatur ex illis; ac voluntas recipit bona, et formatur ex illis; quapropter quicquid homo intelligit et inde cogitat, hoc dicit verum, et quicquid homo vult et inde cogitat, hoc dicit bonum. Homo potest cogitare ex intellectu, et inde appercipere quod verum sit, et quoque quod bonum sed usque id non cogitat ex voluntate, nisi velit illud et faciat illud cum vult illud et ex velle facit illud, tunc est id tam in intellectu quam in voluntate, proinde in homine nam intellectus solus non facit hominem, nec voluntas sola, sed intellectus et voluntas simul quapropter quod est in utroque, hoc in homine est, ac ei appropriatum quod solum est in intellectu, hoc quidem est apud hominem, sed non in illo est modo res memoriae ejus, ac res scientiae in memoria, de qua potest cogitare cum non in se est, sed extra se cum aliis ita de qua potest loqui et ratiocinari, et quoque secundum quam simulare affectiones et gestus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church