Heaven and Hell (Harley) n. 396

Previous Number Next Number See English 

396. Omnia jucunda profluunt ex amore, nam quod homo amat hoc jucundum sentit; non aliunde est ulli jucundum inde sequitur, quod qualis amor tale jucundum. jucunda corporis seu carnis omnia profluunt ex amore sui et ex amore mundi, inde quoque sunt concupiscentiae et earum voluptates jucunda autem animae seu spiritus omnia profluunt ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, inde quoque sunt affectiones boni et veri, ac faustitates interiores. Hi amores cum suis jucundis influunt a Domino et e caelo per viam internam, quae est a superiori, et afficiunt interiora illi autem amores cum suis jucundis influunt ex carne et e mundo per viam externam, quae est ab inferiore, et afficiunt exteriora. Quantum itaque recipiuntur bini illi amores caeli et afficiunt, tantum aperiuntur interiora, quae sunt animae seu spiritus, et spectant a mundo ad caelum; quantum autem recipiuntur bini illi amores mundi et afficiunt, tantum aperiuntur exteriora, quae sunt corporis seu carnis, et spectant a caelo ad mundum. Sicut influunt amores et recipiuntur, ita simul etiam influunt illorum jucunda, in interiora jucunda caeli, in exteriora jucunda mundi; quoniam, ut dictum est, omne jucundum est amoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church