Heaven and Hell (Harley) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. Quomodo omnia illis insinuantur per jucunda et amoena, quae genio eorum conveniunt, mihi etiam ostensum est: datum enim est videre infantes decoratissime amictos, circum pectus sertis florum ex amoenissimis et caelestibus coloribus splendescentium, et quoque circum tenera eorum brachia. Quondam etiam videre datum est infantes cum educatricibus una cum virginibus in horto paradisiaco, non ita ex arboribus, sed ex transtris quasi laureis, et sic porticibus, ornatissimo, cum viis adituum versus interiora, et ipsos infantes similiter tunc amictos; et cum intrabant, floretum supra introitum laetissime exsplendescebat. Inde quales illis deliciae, constare potest, tum quod per amoena et jucunda introducantur in bona innocentiae et charitatis, quae bona jucundis et amoenis illis jugiter a Domino insinuantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church