Heaven and Hell (Harley) n. 328

Previous Number Next Number See English 

328. Quod ecclesia Domini sit per universum terrarum orbem sparsa, ita universalis, et quod in illa sint omnes qui in bono charitatis secundum religiosum suum vixerunt, et quod ecclesia, ubi Verbum et per id Dominus notus, sit ad illos qui extra ecclesiam, sicut cor et pulmo in homine, ex quibus omnia viscera et membra corporis varie secundum formas, situs et conjunctiones, vivunt, supra (n.308) videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church