326. Commune est, quod Gentiles, qui adorarunt aliquem deum sub imagine aut statua, vel aliquod sculptile, dum in alteram vitam veniunt, introducantur ad quosdam, qui loco eorum deorum seu idolorum sunt, ex causa ut phantasias suas exuant; apud quos cum per aliquot dies fuerunt, inde auferuntur. Qui adorarunt homines, etiam quandoque ad eos, vel ad alios qui loco eorum, introducuntur; sicut plures ex Judaeis ad Abrahamum, Jacobum, Mosen, Davidem; sed cum appercipiunt quod tale humanum iis sit sicut aliis, et quod nihil opis ferre possint, pudefiunt; et ad sua loca secundum vitam feruntur Inter Gentes in caelo maxime diliguntur Africani; hi enim facilius reliquis recipiunt bona et vera caeli: volunt imprimis dici obedientes, non vero fideles. Dicunt, quod Christiani, quia fidei doctrinam habent, possint fideles nominari; ii vero [non] nisi illam recipiant, aut, ut dicunt, recipere possint.