319. Quod Gentiles aeque salventur ac Christiani, scire possunt qui sciunt quid facit caelum apud hominem, nam caelum est in homine, et qui caelum in se habent in caelum veniunt. Caelum in homine est agnoscere Divinum, et duci a Divino; primum et primarium omnis religionis est agnoscere Divinum; religio quae non agnoscit Divinum non est religio; et praecepta omnis religionis spectant cultum, ita quomodo Divinum colendum est, ut Ipsi acceptus sit; et hoc cum animo ejus insidet, ita quantum hoc vult, aut quantum hoc amat, tantum ducitur a Domino. Notum est, quod Gentiles moralem vitam vivant aeque ac Christiani, et plures illorum meliorem quam Christiani. Moralis vita vivitur vel propter Divinum, vel propter homines in mundo; moralis vita quae vivitur propter Divinum, est spiritualis vita; utraque in externa forma similis apparet, sed in interna est prorsus dissimilis; una salvat hominem, altera non salvat; nam qui vivit moralem vitam propter Divinum, is ducitur a Divino, at qui vivit moralem vitam propter homines in mundo, is ducitur a semet. [2] Sed illustretur hoc per exemplum: qui non malefacit proximo ex causa quia est contra religionem, ita contra Divinum, is ex spirituali origine abstinet a malefaciendo; at qui non malefacit alteri ex causa solum propter timorem legis, jacturae famae, honoris aut lucri, ita propter se et mundum, is ex origine naturali abstinet a malefaciendo, et is ducitur a semet; hujus vita est naturalis, illius autem spiritualis: homo, cujus vita moralis est spiritualis, caelum in se habet, at cujus vita moralis est solum naturalis, caelum in se non habet; causa est, quia caelum a superiore influit, et aperit interiora ejus, et per interiora influit in exteriora; mundus autem ab inferiori influit, et aperit exteriora, sed non interiora; nam influxus non datur e mundo naturali in spiritualem, sed e mundo spirituali in naturalem; quapropter si non caelum recipitur simul, clauduntur interiora. Ex his videri potest, quinam caelum in se recipiunt, et quinam non recipiunt. [3] Sed caelum in uno non simile est quale in altero; differt in unoquovis secundum affectionem boni et inde veri: qui in affectione boni sunt propter Divinum, illi amant Divinum Verum, nam bonum et verum se mutuo amant, et volunt conjungi;{1} quapropter Gentes, quamvis non in genuinis veris in mundo sunt, usque tamen ex amore recipiunt illa in altera vita. @1 Quod inter bonum et verum sit instar conjugii (n. 1094 [? 1904], 2173. 2503 [? 2508]). Quod bonum et verum in perpetuo conatu conjunctionis sint et quod bonum desideret verum et ejus conjunctionem (n. 9205, 9207. 9495). Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos (n. 3834, 3843, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 9258).$