Heaven and Hell (Harley) n. 313

Previous Number Next Number See English 

313. Permulti ex eruditis e Christiano orbe obstupescunt, cum se post obitum vident in corpore, in vestibus, inque domibus, sicut in mundo; et cum revocantur in memoriam quae cogitaverunt de vita post mortem, de anima, de spiritibus, et de caelo et inferno, pudore afficiuntur, et dicunt se fatue cogitavisse, ac simplices fide multo sapientius quam illi. Explorati sunt eruditi, qui confirmaverunt se in talibus, et qui omnia naturae adscripserunt; et compertum est, quod interiora eorum prorsus clausa sint, et exteriora aperta, sic ut non spectaverint ad caelum, sed ad mundum, proinde etiam ad infernum; nam quantum interiora aperta sunt, tantum spectat homo ad caelum quantum autem interiora clausa sunt et exteriora aperta, tantum spectat ad infernum: interiora enim hominis ad receptionem omnium caeli formata sunt, et exteriora ad receptionem omnium mundi, et qui recipiunt mundum et non simul caelum, recipiunt infernum.{1} @1 Quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis et mundus naturalis (n. 6057). Quod internum hominis sit ad imaginem caeli formatum, externum autem ad imaginem mundi (n. 3628, 4523, 4524, 6057, 6314 [? 6013], [9279,] 9706, 10156, 10472).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church