Heaven and Hell (Harley) n. 302

Previous Number Next Number See English 

302. Locutus sum cum angelis de conjunctione caeli cum humano genere; et dixi, quod homo ecclesiae quidem dicat, quod omne bonum sit a Deo, et quod angeli sint apud hominem, sed quod usque pauci credant quod sint conjuncti homini, minus quod sint in cogitatione et affectione ejus. Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod talis fides et usque talis loquela sit in mundo, et maxime intra ecclesiam, (quod mirati sunt,) ubi tamen est Verbum, quod illos docet de caelo, et de ejus conjunctione cum homine; cum tamen talis conjunctio sit, ut homo ne minimum cogitare possit absque spiritibus ei adjunctis, et quod vita ejus spiritualis inde pendeat. Causam ignorantiae hujus rei dixerunt esse, quod homo credat se vivere ex se absque nexu cum Primo Esse vitae, et quod non sciat quod nexus ille sit per caelos, cum tamen homo, si solveretur ille nexus, actutum caderet mortuus. Si homo crederet sicut res in se est, quod omne bonum sit a Domino, et omne malum ab inferno, tunc non bonum apud se meritorium faceret, nec imputaretur ei malum nam sic in omni bono quod cogitat et facit spectaret ad Dominum, et omne malum, quod influit, rejiceretur ad infernum unde est. Sed quia homo non credit aliquem influxum e caelo et ex inferno, et inde putat quod in se et inde quod a se sint omnia quae cogitat et quae vult, ideo ille appropriat sibi malum, et bonum quod influit conspurcat merito.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church