300. Conjunctio caeli cum homine, non est sicut conjunctio hominis cum homine, sed est conjunctio cum interioribus quae sunt mentis ejus, ita cum spirituali seu interno ejus homine: cum naturali autem seu externo ejus est conjunctio per correspondentias de qua conjunctione in sequente articulo, ubi de Conjunctione Caeli cum Homine per Verbum agendum est, dicetur.