298. Spiritus qui apud hominem tam qui conjuncti caelo sunt quam qui conjuncti inferno, nusquam influunt ex sua memoria et inde cogitatione apud hominem, nam si influerent ex sua cogitatione, homo non aliter sciret quam quod quae illorum sunt, sua forent (videatur supra n. 256) sed usque per illos influit apud hominem e caelo affectio quae est amoris boni et veri, et ex inferno affectio quae est amoris mali et falsi; quantum itaque hominis affectio concordat cum illa quae influit, tantum recipitur ab illo in sua cogitatione, nam interior cogitatio hominis est prorsus secundum ejus affectionem seu amorem quantum autem non concordat, tantum non recipitur: inde patet, quia non infertur cogitatio apud hominem per spiritus, sed solum affectio boni et affectio mali, quod homini sit electio, quia liberum, ita quod possit cogitatione recipere bonum et rejicere malum; nam scit quid bonum et quid malum ex Verbo: quod recipit cogitatione ex affectione, hoc etiam appropriatur ei, quod autem non recipit cogitatione ex affectione, hoc non appropriatur ei. Ex his constare potest qualis est influxus boni e caelo, ac influxus mali ex inferno apud hominem.