291. [XXXIII.] DE CONJUNCTIONE CAELI CUM HUMANO GENERE. Notum est in ecclesia, quod omne bonum sit a Deo, et nihil ab homine, et quod ideo nemo sibi aliquod bonum oporteat addicare ut suum et quoque notum est, quod malum sit a diabolo inde est, quod illi qui ex doctrina ecclesiae loquuntur, dicant de illis qui bene agunt et quoque de illis qui pie loquuntur et praedicant, quod ducti sint a Deo, contrarium autem de illis qui male agunt ac impie loquuntur. Haec ita non possunt esse, nisi homini conjunctio sit cum caelo, et conjunctio cum inferno; et nisi conjunctiones illae sint cum ejus voluntate et cum ejus intellectu nam ex illis corpus agit et os loquitur. Qualis illa conjunctio est, nunc dicetur.