Heaven and Hell (Harley) n. 280

Previous Number Next Number See English 

280. Quia innocentia est duci a Domino, et non a semet, inde omnes qui in caelo sunt in innocentia sunt, nam omnes, qui ibi, amant duci a Domino sciunt enim quod ducere se ipsum sit duci a proprio, et proprium est amare semet, et qui amat semet non patitur duci ab alio. Inde est, quod quantum angelus in innocentia est, tantum in caelo sit, hoc est, tantum in Divino bono ac Divino vero, nam esse in his est in caelo. Distinguuntur ideo caeli secundum innocentiam; illi qui in caelo ultimo seu primo sunt, in innocentia primi seu ultimi gradus sunt; illi qui in caelo medio seu secundo sunt, in innocentia secundi seu medii gradus sunt; qui autem in caelo intimo seu tertio sunt, in innocentia tertii seu intimi gradus sunt; hi ideo sunt ipsae innocentiae caeli, nam prae ceteris amant duci a Domino, sicut infantes a suo patre; quare etiam recipiunt Divinum verum, quod vel immediate a Domino, vel mediate per Verbum ac per praedicationes, audiunt, statim voluntate et faciunt illud, et sic mandant vitae. Inde illis tanta sapientia prae angelis inferiorum caelorum (videatur n. 270, 271). Quia illi angeli tales sunt, ideo sunt proximi Domino, a quo illis est innocentia, et quoque sunt separati a proprio, adeo ut vivant quasi in Domino. Illi apparent simplices in externa forma, ac coram oculis angelorum inferiorum caelorum sicut infantes, ita parvuli; et quoque sicut qui non multum sapiunt, tametsi sapientissimi angelorum caeli sunt norunt enim quod illis nihil sapientiae sit ex se, et quod sapere sit id agnoscere: tum quod sciunt sit quasi nihil respective ad id quod non sciunt id scire, agnoscere et percipere dicunt esse primum gradum ad sapientiam. Sunt etiam illi angeli nudi, quoniam nuditas correspondet innocentiae. {1} @1 Quod omnes in intimo caelo sint innocentiae (n.154, 2736, 3887). Et quod ideo appareant aliis ut infantes (n. 154). Quod etiam sint nudi (n. 165, 8375, 9960). Quod nuditas sit innocentiae (n. 165, 8375). Quod mos sit spiritibus testandi innocentiam per extrahere vestes et se sistere nudos (n. [165,], 8375, 9960).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church