Heaven and Hell (Harley) n. 275

Previous Number Next Number See English 

275. Angeli in uno caelo, et quoque in una societate caeli, non in simili sapientia sunt, sed in dissimili; in maxima sapientia sunt qui in medio, in minore qui circumcirca usque ad terminos: decrescentia sapientiae secundum distantias a medio est sicut decrescentia lucis vergentis ad umbram (videatur supra, n. 43-128). Lux etiam apud illos in simili gradu est, quoniam lux caeli est Divina Sapientia, et quisque in luce est secundum receptionem ejus. (De Luce Caeli et ejus varia receptione, videatur supra, n. 126-132.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church