Heaven and Hell (Harley) n. 271

Previous Number Next Number See English 

271. Quod angeli tertii caeli tales sint, est quia in amore in Dominum sunt, et ille amor aperit interiora quae mentis sunt ad tertium gradum, et est receptaculum omnium sapientiae. Porro sciendum est, quod angeli intimi caeli usque continue perficiantur sapientia, et hoc quoque aliter quam angeli ultimi caeli. Angeli intimi caeli Divina vera non reponunt in memoria, ita nec faciunt ex illis aliquam scientiam, sed statim ut audiunt illa, percipiunt illa, et mittunt in vitam; inde est quod Divina vera permaneant apud illos sicut inscripta, quod enim vitae mandatur, taliter inest. Aliter vero res se habet cum angelis ultimi caeli illi Divina vera primum reponunt in memoria, ac recondunt in scientia, et inde depromunt illa, et perficiunt intellectum suum per illa, et absque perceptione interiore num vera sint, volunt illa, et vitae mandant: inde illis obscurum est respective. Memoratu dignum est, quod angeli tertii caeli perficiantur sapientia per auditum, non autem per visum; illa quae audiunt ex praedicatione, non intrant in memoriam eorum, sed immediate in perceptionem et voluntatem, et fiunt vitae quae autem angeli illi vident oculis suis, ea intrant in memoriam eorum, et de illis ratiocinantur et loquuntur inde patuit quod via auditus sit illis via sapientiae. Hoc quoque ex correspondentia, nam auris correspondet obedientiae, et obedientia est vitae; at oculus correspondet intelligentiae, et intelligentia est doctrinae. {1} Status horum angelorum describitur etiam passim in Verbo; ut apud Jeremiam:

"Indam legem meam menti eorum, et cordi eorum inscribam eam non docebunt amplius quisquam amicum suum, et quisquam fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, nam quotquot erunt cognoscent Me, a minimo eorum ad maximum eorum" (xxxi. 33, 34). Et apud Matthaeum, "Sermo vester erit, Ita ita, Non non; quod ultra haec est, ex malo est" (v. {2}37):

quod ex malo sit quod ultra illa, est quia non ex Domino; nam vera quae insunt angelis tertii caeli, sunt ex Domino, quia in amore in Ipsum sunt amor in Dominum in illo caelo est velle et facere Divinum Verum, nam Divinum Verum est Dominus in caelo. @1 De correspondentia auris et auditus (n. 4652-4660). Quod auris correspondeat perceptioni et obedientiae, et quod inde significet illas (n. 2542, 3869, 4653, 5017, 7216, 8361, 9311, 9397, 10065[? 10061). Quod significet receptionem veritatum (n. 5471, 5475, 9926). De correspondentia oculi et ejus visus (n. 4403-4421, 4523-4534); quod visus oculi inde significet intelligentiam quae fidei et quoque fidem (2701, 4410, 4526, 6923, 9051, 10569).$ @2 37 pro "36"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church