Heaven and Hell (Harley) n. 266

Previous Number Next Number See English 

266. Qualis sapientia angelorum est, concludi potest ex eo, quod in luce caeli sint, et lux caeli in sua essentia est Divinum Verum seu Divina Sapientia; et haec lux simul illustrat visum eorum internum qui est mentis, et visum eorum externum qui est oculorum. (Quod lux caeli sit Divinum Verum seu Divina Sapientia, videatur supra, n. 126-133.) Sunt etiam angeli in caelesti calore, qui in sua essentia est Divinum Bonum seu Divinus Amor, ex quo illis affectio et desiderium sapiendi est. (Quod calor caeli sit Divinum Bonum seu Divinus Amor, videatur supra, n. 133-140.) Quod angeli in sapientia sint, adeo ut dici queant Sapientiae, concludi potest ex eo, quod omnes eorum cogitationes et affectiones fluant secundum formam caelestem, quae forma est forma Divinae Sapientiae, et quod interiora illorum, quae sapientiam recipiunt, ad illam formam composita sint. (Quod angelorum cogitationes et affectiones fluant secundum formam caeli, proinde etiam intelligentia et sapientia eorum, videatur supra, n. 201-212.) Quod supereminens sapientia sit angelis, etiam constare potest ex eo, quod loquela eorum sit sapientiae loquela, fluit enim illa immediate {1}et sponte ex cogitatione, et haec ex affectione sic ut loquela eorum sit cogitatio {2}ex affectione in forma externa inde est quod nihil eos ab influxu Divino abstrahat, et non aliquid externum, quod apud hominem in loquelam ejus ex aliis cogitationibus infertur. (Quod angelorum loquela sit loquela cogitationis et affectionis eorum, videatur n. 234-245.) Ad talem angelorum sapientiam conspirat quoque id, quod omnia quae oculis vident et sensibus percipiunt, concordent sapientiae eorum, quoniam correspondentiae sunt, et inde objecta formae repraesentativae talium quae sunt sapientiae. (Quod omnia quae in caelis apparent sint correspondentiae cum interioribus angelorum, et quod sint repraesentationes sapientiae illorum, videatur supra, n. 170-182.) Praeterea angelorum cogitationes non finiuntur et coactantur per ideas ex spatio et tempore, sicut cogitationes humanae, nam spatia et tempora sunt propria naturae, et propria naturae abducunt mentem a spiritualibus, et auferunt visui intellectuali extensionem. (Quod angelorum ideae sint absque tempore et spatio, et sic illimitatae prae humanis, videatur supra, n. 162-169, et 191-199.) Angelorum cogitationes nec deducuntur ad terrestria et materialia, nec interpolantur ab aliquibus curis de necessitatibus vitae, ita per illa nec abducuntur a sapientiae jucundis, sicut cogitationes hominum in mundo; omnia enim illis veniunt gratis a Domino, vestiuntur gratis, nutriuntur gratis, habitant gratis (n. 181-190); et insuper donantur jucundis et amoenis secundum sapientiae receptionem a Domino. Haec dicta sunt, ut sciatur unde angelis tanta sapientia est.{3} @1 et pro "ex"$ @2 ex pro "et"$ @3 De sapientia angelorum quod sit incomprensibilis et ineffabilis (n. 2795, 2796, 2802, 3314, 3404, 3405, 9094, 9176).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church