264. Qui non sciunt aliquid de caelo, et non volunt aliam de eo ideam habere, quam sicut de puro atmosphaerico, in quo volitant angeli sicut mentes intellectuales absque sensu auditus et visus, illi non possunt cogitare quod illis loquela et scriptura sint in materiali enim ponunt omnis rei existentiam cum tamen illa, quae in caelo sunt, tam realiter existunt, quam quae in mundo, et angelis, qui ibi, omnia sunt quae usui ad vitam, et quae usui ad sapientiam sunt.