Heaven and Hell (Harley) n. 253

Previous Number Next Number See English 

253. Post illa tempora raro aliquis locutus est cum angelis caeli, sed aliqui cum spiritibus qui non in caelo sunt interiora enim et exteriora hominis talia sunt. ut vel conversa sint ad Dominum ut ad Centrum suum commune (n. 124), vel ad se ipsum, ita retro a Domino; quae ad Dominum conversa sunt, etiam ad caelum conversa sunt, quae autem ad se ipsum, etiam ad mundum et quae huc versa sunt, aegre elevari possunt: elevantur tamen a Domino, quantum fieri potest, per conversionem amoris, et hoc fit per vera ex Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church