241. Angeli qui e regno caelesti Domini sunt, loquuntur similiter ut angeli qui e regno spirituali Domini sed angeli caelestes ex interiore cogitatione quam angeli spirituales; et quia angeli caelestes in bono amoris in Dominum sunt, loquuntur ex sapientia, et angeli spirituales quia in bono charitatis erga proximum sunt, quod in sua essentia est verum (n. 215), loquuntur ex intelligentia, nam ex bono est sapientia, et ex vero intelligentia: inde loquela angelorum caelestium est instar lenis fluvii, mollis et quasi continua, sed loquela angelorum spiritualium est paulum vibratoria et discreta: etiam loquela angelorum caelestium sonat multum ex vocalibus U et O, at loquela angelorum spiritualium ex vocalibus E et I; vocales enim sunt pro sono, et in sono est affectio nam, ut supra (n. 236) dictum est, sonus loquelae angelorum correspondet affectioni, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondent ideis cogitationis quae ex affectione. Quoniam vocales non pertinent ad linguam, sed ad elevationem vocum ejus per sonum ad varias affectiones secundum cujusvis statum, ideo in lingua Hebraea vocales non expressae sunt, et quoque varie enuntiantur. Inde angeli cognoscunt quale hominis quoad affectionem et amorem. Loquela angelorum caelestium est etiam absque consonantibus duris, et raro labitur a consonante in consonantem, nisi per interpositionem vocis quae incipit a vocali. Inde est, quod in Verbo toties interponatur vocula "et," ut constare potest illis qui legunt Verbum in lingua Hebraea, in qua illa vocula est mollis, et utrinque sonat ex vocali. Ex vocibus etiam in Verbo in illa lingua aliquantum sciri potest, num pertineant ad classem caelestem vel ad classem spiritualem, ita num involvant bonum vel num verum: quae involvunt bonum, trahunt multum ex U et O, et quoque aliquantum ex A at quae involvunt verum, trahunt ex E et I. Quia affectiones imprimis se exserunt per sonos, ideo quoque amantur voces in sermone hominis, cum agitur de magnis, ut de caelo et de Deo, quibus insunt U et O: etiam soni musici illuc se extollunt, cum exprimuntur similia; aliter cum agitur de non magnis. Inde est quod ars musica calleat exprimere affectionum varia genera.