Heaven and Hell (Harley) n. 230

Previous Number Next Number See English 

230. Sed sciendum est, quod angelis prorsus nulla potentia sit ex se, sed quod illis omnis potentia sit a Domino et quod tantum potentiae sint, quantum id agnoscunt: qui illorum credit, quod potentia ei sit ex se, fit illico tam invalidus, ut ne quidem resistere possit uni spiritui malo quae causa est, quod angeli prorsus nihil meriti sibi tribuant, et quod aversentur omnem laudem et gloriam propter aliquod factum, et quod addicent illam Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church