218. Ex his constare potest, quales praefecti sunt; quod nempe sint qui in amore et in sapientia sunt prae reliquis, ita qui ex amore volunt omnibus bonum, et ex sapientia sciunt prospicere ut id fiat. Qui tales sunt, non dominantur et imperant, sed ministrant et serviunt, nam bonum facere aliis ex amore boni est servire, et prospicere ut id fiat est ministrare illi nec se majores reliquis faciunt, sed minores, nam priori loco bonum societatis et proximi habent, posteriori autem suum quod priori loco est majus est, quod posteriori minus. Usque tamen est illis honor et gloria; habitant in medio societatis, editius quam reliqui, et quoque in magnificis palatiis acceptant etiam hanc gloriam et illum honorem, at non propter se sed propter obedientiam: sciunt enim omnes ibi quod ille honor et illa gloria illis sit a Domino, et quod ideo obediendi. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba ad discipulos, "Quicunque voluerit inter vos magnus fieri, esto vester minister; et quicunque voluerit inter vos primus esse, sit vester servus sicut Filius hominis non venit ut Sibi ministretur, sed ut ministret" (Matth. xx. [26,] 27, 28). Qui maximus est inter vos esto sicut minimus, et qui ductor est sicut qui ministrat" (Luc. xxii. 26).