207. Quod non communicatio sit unius caeli cum altero, sed influxus, constare potest ex situ illorum inter se: caelum tertium seu intimum supra est, caelum secundum seu medium infra est, et caelum primum seu ultimum adhuc inferius est: in simili sunt omnes societates cujusvis caeli, ut quae sunt in editis locis, quae apparent sicut montes (n. 188), in summitatibus illorum habitant qui ex intimo caelo, infra illas quae ex secundo, infra has iterum quae ex ultimo, et sic ubivis, sive sit in locis editis sive in non editis: societas superioris caeli non habet communicationem cum societate inferioris quam per correspondentias (videatur supra, n. 100), et communicatio per correspondentias est quae vocatur influxus.