Heaven and Hell (Harley) n. 205

Previous Number Next Number See English 

205. Consociati sunt omnes in caelo secundum affinitates spirituales, quae sunt boni et veri in suo ordine, ita in toto caelo, ita in unaquavis societate, ac ita in unaquavis domo inde est quod angeli qui in simili bono et vero sunt, se cognoscant ut consanguinei et affines in terris, plane sicut noti ab infantia. Similiter consociata sunt bona et vera, quae faciunt sapientiam et intelligentiam, apud unumquemvis angelum cognoscunt se similiter, et sicut se cognoscunt, ita quoque se conjungunt. {1} Quapropter illi, apud quos vera et bona secundum formam caeli conjuncta sunt, vident consequentia in serie, et late circum circa quomodo cohaerent aliter illi, apud quos bona et vera non secundum formam caeli conjuncta sunt. @1 Quod bonum agnoscat suum verum, ac verum suum bonum (n. 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407 [? 5704], 5835, 9637). Quod inde conjunctio boni et veri (n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555). Et quod hoc sit ex influxu caeli (n. 9079).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church