Heaven and Hell (Harley) n. 193

Previous Number Next Number See English 

193. Quia ita fiunt progressiones, patet quod appropinquationes sint similitudines quoad statum interiorum, ac remotiones dissimilitudines inde est, quod in propinquo sint, qui in simili statu, et e longinquo qui in dissimili, et quod spatia in caelo non sint nisi quam status externi correspondentes internis. Non aliunde est, quod caeli inter se distincti sint; tum societates cujusvis caeli, et unusquisque in societate inde quoque est, quod inferna a caelis prorsus separata sint, sunt enim in contrario statu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church