184. Sed praestat documenta experientiae in medium afferre. Quoties locutus sum cum angelis ore ad os, toties fui cum illis in eorum habitaculis. Habitacula eorum sunt prorsus sicut habitacula in tellure, quae domus vocantur, sed pulchriora sunt in illis camerae, conclavia, et cubicula, magno numero, et sunt atria, et circumcirca horti, floreta, et campi. Ubi consociati sunt, ibi habitacula contigua sunt, unum juxta alterum, disposita in formam civitatis, cum plateis, viis et foris, prorsus ad similitudinem urbium in nostra tellure: datum etiam est pervagari illas, et me circumspicere undequaque, et per vices intrare domos: hoc factum est in plena vigilia, cum interior visus mihi apertus est. {1} @1 Quod angelis sint civitates, palatia, et domus, de quibus (n. 940-942, 1116, 1626-1628, 1630, 1631, 4622).$