15. Sunt bini amores distincti in caelo, amor in Dominum et amor erga proximum; in intimo seu tertio caelo est amor in Dominum, et in secundo seu tertio caelo est amor erga proximum: uterque procedit a Domino, ac uterque facit caelum. Quomodo bini amores se distinguunt, et quomodo se conjungunt, patet in manifesta luce in caelo, at non nisi quam obscure in mundo. In caelo per amare Dominum non intelligitur amare Ipsum quoad personam, sed amare bonum quod ab Ipso, et amare bonum est velle et facere bonum ex amore; et per amare proximum non intelligitur amare socium quoad personam, sed amare verum quod ex Verbo, et amare verum est velle et facere verum: inde patet, quod bini illi amores se distinguant sicut bonum et verum, et quod se conjungant sicut bonum cum vero. {1} Sed haec aegre cadunt in ideam hominis, qui non scit quid amor, quid bonum, et quid proximus. {2} @1 Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648).$ @2 Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita verum et bonum (n. 5025[? 5028], 10336). Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (n. 3820). Quod charitas sit velle vera et affici veris propter vera (n. 3876, 3877). Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120, 8121, 8122).$